- OTIS
- OTISAssariphi Scriptori Arabi, avis est magni colli, cinerei coloris, rostri utcumque longi,. notissima in Oriente, carnis inter gallinaceam et anserinam mediae, sed anserinâ levioris: cui stercus pro telo est, ut addit Damir. Nempe cum eam insequitur accipiter, non cessat cum accipitre ascendere et descendere, donec in eius pupillam in cidens stercus in eam coniecerit: Quô factô constrictus manet accipiter, ut qui pedibus manibusque vinctus est. Tum vero convenientes otides accipitris plumas vellicant, unde ei certa mora, uti habet Alkazuinius. Eandem avem brevis esse tardique volatus, propter corporis gravitatem, graeci Scriptores asserunt, Xenophon in Cyro min. l. 1. Athen. l. 9. Plut. Aelian. l. 5. c. 24. unde et tardam dictam docet Plin. l. 10. c. 22. Quibus tamen contrarium docent Arabes Scriptores, illam a volatu quoque commendantes. Damir, Avem esse fortissimi volatus longissimeque evagari, ex eo patet, quod, cum capitur circa Basoram, ad Euphratis ostia, in ingluvie eius reperitur gramen viride. cuius arbor terebinthus crescit in finibus Syriae Damascenae. Unde est, quod vulgatô Proverbiô dicimus, aliquem esse Otide volaciorem, si verbo datur venia. Ovis illius utuntur, ad denigrandos capillos, sed non nisi masculinis, i. e. unde mares nascituri sunt, quae filô insertô dignoscuntur; illud enim e masculino ovo nigrum educitur, Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 22.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.